Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 5: Versus 1

Videns autem Jesus.AUG.Huic rei consentit Lucas dicens:Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orareLuc. 6., etc. Sed Lucas dicit, etc., usque ad non enim omnes omnia possunt: quod verius putatur quamvis idem utriusque simul possit videri factus.Ascendit.Docens suos ascendere nec in turba remanere: altiorem docturus justitiam, quam illam quae est Scribarum et Pharisaeorum. Ascendit ipse mons in montem, ut altiora virtutum culmina doceret, et Ecclesiam supra quam sedet praedicans praeceptum Domini sublimius erigendam ostenderet quam eadem doctrina usque ad finem saeculi plenius erudiret. Apostolos praeeminentius abducit, ut a monte prius suscipiant montes pacem populo.Sedisset.Sessio humanitatis per quam cognoscitur. Unde:Et mundus eum non cognovit,ante incarnationem.Accesserunt.Ut vicinius audiant, qui ad implendum animo properant.
(* Traductions européennes)